라틴어 문장 검색

sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장10)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit et abiectis pervigilat tunicis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 881)
Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:1)
si prurit frictus ocelli angulus, inspecta genesi collyria poscit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI284)
Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI51)
Namque, timens, ne Mars alium vagus iret in orbem, Emathis et tellus tam multa caede careret, Pollutos cantu dirisque venefica succis Conspersos vetuit transmittere bella Philippos, Tot mortes habitura suas, usuraque mundi Sanguine:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:38)
Is, magicorum arcanorum studiosus, futura scire avens, spretis verioribus oraculis, veneficas Thessaliae adit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권15)
Lex haec carminibus data est iocosis, Ne possint, nisi pruriant, iuvare.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV5)
Truces in alta valle mugiunt tauri Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII4)
Audes ducentas nuptuire post mortes Virumque demens cineribus tuis quaeris Prurire.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII6)
Nec crassum dominus leget volumen, Nec de Gadibus inprobis puellae Vibrabunt sine fine prurientes Lascivos docili tremore lumbos;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII9)
Secti podicis usque ad umbilicum Nullas reliquias habet Charinus, Et prurit tamen usque ad umbilicum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVII1)
Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno, Et pruris domini cum Ganymede tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII2)
Sic uni tibi sit puer cinaedus Et castissima pruriat puella:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC2)

SEARCH

MENU NAVIGATION